Evangelium Secundum Joannem*

Caput 15: Versus 24

Quae nemo,etc.AUG.Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo.Oderunt,etc. Judaei dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam poenam, oderunt veritatem quae irrogat poenam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.
(* Traductions européennes)